Hľadaný výraz: Iz 32,4-8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
4 et cor stultorum intelleget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. 5 Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, nobilis, neque fraudulentus appellabitur maior; 6 stultus enim fatua loquitur, et cor eius cogitat iniquitatem, ut perficiat impietatem et loquatur contra Dominum errores et vacuam faciat animam esurientem et potum sitienti auferat. 7 Fraudulenti fraudes pessimae sunt; ipse enim cogitationes concinnat ad perdendos mites in sermone mendaci, etiam quando pauper iudicium vindicat. 8 Nobilis vero consilia nobilia dat et ipse ad nobilia assurget.

1

mail   print   facebook   twitter